라틴어 문장 검색

precatique simul Epirotas sunt ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent, adfigerentque humatis titulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 363:1)
itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 78:1)
cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis quod vineis contectum erat ducere instituunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 79:1)
ut vero iugis appropinquabant, quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula erant, ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 260:1)
scis tu ut confringi vas cito Samium solet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 244)
aulas calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 47)
hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1265)
At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque concubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 625)
tempestas venit, confringit tegulas imbricesque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 213)
pultando [pedibus] paene confregi hasce ambas . Tr.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 236)
quin pultando, inquam, paene confregi foris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 240)
navis confracta est eis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS44)
Confracta navis in mari est illis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 294)
Confracta est, mi Trachalio, hac nocte navis nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 365)
confracta est navis, perdidi quidquid erat miser ibi omne.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 240)

SEARCH

MENU NAVIGATION