라틴어 문장 검색

Quin potius inquam ego ad temeritatem confugimus et per funem lapsi descendimus in scapham praecisoque vinculo reliqua fortunae committimus?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:1)
Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:15)
namque illa metu frigidior rigente bruma confugerat in viscera mille operta rugis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:12)
Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum secesseris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 3:1)
Quamvis enim quietis amore secesseris, insidet tamen animo tuo maiestatis publicae cura.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 1:2)
Decem septem milibus passuum ab urbe secessit, ut peractis quae agenda fuerint salvo iam et composito die possis ibi manere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 2:1)
Novissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne adventu quidem novi principis inde commotus est:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 6:1)
Prosecutus eram viatico secedentem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 2:1)
Ille ab iis quibus erat curae praemonetur, si comitium et virgas pati nollet, ad confessionem confugeret quasi ad veniam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 11:3)
Respondi paucis ego - neque enim aderat alius, qui defunctae pudorem tueretur -, deinde secessi, et ex consilii sententia 'Videtur' inquam, 'Curiane, mater tua iustas habuisse causas irascendi tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:3)
Secesseram in municipium, cum mihi nuntiatum est Cornutum Tertullum accepisse Aemiliae viae curam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 1:1)
Ego in villas eius saepe secessi, ille in domo mea saepe convaluit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 2:3)
adeo multa me negotia Samicorum nec secedere nec studere patiuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 9 1:2)
Itaque et infirmitate uxoris et meorum periculo, quorundam vero etiam morte turbatus, ad unicum doloris levamentum studia confugi, quae praestant ut adversa magis intellegam sed patientius feram.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 1:2)
Itaque ad vota confugio deosque precor, ut iis, quae in me assidue confers, non indignus existimer.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 51 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION