라틴어 문장 검색

ut, nempe, civitatum foederatarum Americanarum consilium publicum praesidem visat, simul cum eo, gravi de hoc casu, condoliturum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.34)
ut Congressus principis sella vestibus pullis ornetur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.35)
utque Congressus pars reliqua vestibus pullis induatur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.36)
Per civitates foederatas Americanas, honos ei amplisimus merito habitus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.39)
Plebs, porro, sua sponte convenit, antequam Congressus, aut civium aliorum de Washingtonii morte, sententias exquirere possit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.41)
Sensu communi utens, munia omnia, ad quae ore uno cives eum vocabant, obire melius potuit, quam si, doctrina excultiore imbutus, populum Americanum risu quateret, res a communi usu plane abhorrentes affectando.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.74)
Cum exercituum Americanorum imperator esset, maximis difficultatibus, et in primis ob cibariorum inopiam, conflictandum illi fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.118)
Ad hoc, multi ex civibus ipsis Americanis a partium studio immunes manere aegerrime poterant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.150)
Praesidis Americani officio fungens, gentes omnes in pace amicas, in bello inimicas esse voluit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.164)
Munia multa, tam militaria, quam civilia, ante, etiam, quam bellum Americanum coeptum erat, summa cum laude obivit Washingtonius;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.13)
una, itaque, voce, imperator summus a Congressu constitutus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.19)
Nec quidquam libertati Americanae felicius evenire potuisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.20)
Quam recte de eo judicia fecerit Congressus, belli eventus plenissime demonstravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.21)
Quum, autem, res oblata posceret, nemo, in agendo, illo celerior, Fabius Americanus a Britannis cognominabatur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.23)
nec libertatem Americanam uno certamine cum copiis veteranis periclitandam unquam esse putavit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.25)

SEARCH

MENU NAVIGATION