라틴어 문장 검색

illae viscatis illigatae viminibus deferebantur ad manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:10)
. . Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:6)
Unde et Petronius Arbiter ait in aumatium memet ipsum conieci
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIII*3)
Sed cum postea consul designatus censuisset agendum nobiscum, quorum erat excusatio recepta, ut essemus in senatus potestate pateremurque nomina nostra in urnam conici, convenientissimum esse tranquillitati saeculi tui putavi praesertim tam moderatae voluntati amplissimi ordinis non repugnare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:2)
Sic tua coniectis fodiantur pectora telis, Sic precor auxiliis impediare tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 29:1)
Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt cum genero debere mori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 4:9)
haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:3)
" Dixit, dextraque aversa trementi funereum torrem medios coniecit in ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:32)
Structoque utrimque theatro ceu matutina cervus periturus harena praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 4:3)
Vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto stravit Erigdupum, memini et venabula condi inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 46:2)
Dixit et insanis deiectam viribus austri forte trabem nactus validum coniecit in hostem exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 53:1)
ipse etiam flens invitusque sacerdos praebita coniecto rupit praecordia ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:2)
Coeunt et saxa trabesque coniciunt merguntque viros merguntque carinas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 32:6)
Quaque per adversas navis cita ducitur undas, tura super ripas aris ex ordine factis parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 64:2)
hac tibi, quem perdes, coniciendus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1124)

SEARCH

MENU NAVIGATION