라틴어 문장 검색

Tum facienda fides diligenter esse et sine cupiditate quaesitum dictaque quaestionis argumentis et coniectura ponderanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:3)
C. Scire mihi iam videor quem ad modum coniectura tractanda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 1:1)
Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere videatur aut tractare plane manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:7)
Ac me quidem, ut hercule etiam te ipsum, Laeli, omnisque avidos sapientiae cognitio ipsa rerum consideratioque delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:12)
Quodsi quis ad ea instrumenta animi, quae natura quaeque civilibus institutis habuit, adiungendam sibi etiam doctrinam et uberiorem rerum cognitionem putavit, ut ii ipsi, qui in horum librorum disputatione versantur, nemo est, quin eos anteferre omnibus debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 5:1)
Quid enim potest esse praeclarius, quam cum rerum magnarum tractatio atque usus cum illarum artium studiis et cognitione coniungitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 5:2)
qui rogo impositus revixisset multaque de inferis secreta narrasset haec, quae de animae immortalitate dicerentur caeloque, non somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 65)
Esse enim duo divinandi genera, unum arti- ficiosum, quod partim constet ex coniectura, partim ex obser- vatione diuturna, alterum naturale, quod animus adripiat aut excipiat extrinsecus ex divinitate, unde omnes haustos animos libatosque habeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.10)
Carere autem arte eos, qui non ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam animi aut animo a curis vacuo liberoque praesentiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.17)
Eorundem alia esse in disciplina et monumentis posita, alia in subita coniectura (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.23)
sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 24:4)
earum dico artium, quae coniectura continentur et sunt opinabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:3)
coniectura enim nititur, ultra quam progredi non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 38:15)
Est enim ars in iis, qui novas res coniectura persequuntur, veteres observatione didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 52:2)
Carent autem arte ii, qui non ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione quadam animi aut soluto liberoque motu futura praesentiunt, quod et somniantibus saepe contingit et non numquam vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius, ut Epimenides Cres, ut Sibylla Erythraea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 52:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION