라틴어 문장 검색

Nam maiore commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 4장9)
Cum in Carnutes venisset, quorum in civitate superiore commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod praecipue eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, quo celerius civitatem timore liberaret, principem sceleris illius et concitatorem belli, Gutruatum, ad supplicium depoposcit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 39장3)
quid lacrimae delicta levant?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:5)
"Hic primum thalami claustris delicta tegebat clam timideque iubens;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:313)
sed quoniam calidae rapuit te flamma iuventae, nunc saltem, si cura tibi manet ulla tuorum, his claustris evade, precor, dumque agmina longe, dum licet, Hesperiis praeceps elabere terris, ne nova praedari cupiens et parta reponas pastorique lupus scelerum delicta priorum intra saepta luas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:186)
quin etiam sontes expulsa corrigis ira et placidus delicta domas;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:116)
annales veterum delicta loquuntur:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:172)
delicti paenitet illos:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:154)
Eius modi vilicum Cornelius Celsus ait, saepius nummos domino quam librum adferre, quia nescius litterarum vel ipse minus possit rationes contingere vel per alium propter conscientiam fraudis timeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 4:3)
pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장3)
sed iuvenis conscientia cunctabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장4)
de se nihil addidit, metu invidiae an ratus conscientiam facti satis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장3)
ille e clientibus duos (quidam milites fuisse tradunt) deligit atque hortatur, simulata conscientia adeant, offerant pecuniam, fidem atque pericula polliceantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장5)
unde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장4)
est tibi Augustae conscientia, est Caesaris favor, sed in occulto;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION