라틴어 문장 검색

non enim omittebant Lucanus quoque et Senecio et Quintianus passim conscios edere, magis magisque pavido Nerone, quamquam multiplicatis excubiis semet saepsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장5)
si conatibus eius conscii adgregarentur, secuturos etiam integros;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장2)
frustra silentium et fidem in tot consciorum animis et corporibus sperare:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장7)
Ceterum militaris quoque conspiratio non ultra fefellit, accensis indicibus ad prodendum Faenium Rufum, quem eundem conscium et inquisitorem non tolerabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 66장1)
Mox eorundem indicio Subrius Flavus tribunus pervertitur, primo dissimilitudinem morum ad defensionem trahens, neque se armatum cum inermibus et effeminatis tantum facinus consociaturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장1)
Tum [decreta] dona et grates deis decernuntur, propriusque honos Soli, cui est vetus aedes apud circum in quo facinus parabatur, qui occulta coniurationis numine retexisset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장1)
trahebantur ut conscii Vulcacius Tullinus ac Marcellus Cornelius senatores et Calpurnius Fabatus eques Romanus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 8장4)
Tot facinoribus foedum annum etiam dii tempestatibus et morbis insignivere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장1)
tempus damnationi delectum, quo Tiridates accipiendo Armeniae regno adventabat, ut ad externa rumoribus intestinum scelus obscuraretur, an ut magnitudinem imperatoriam caede insignium virorum quasi regio facinore ostentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장3)
se enim ministros deorum, illos conscios putant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 5:2)
Eadem aestate cohors Usiporum per Germanias conscripta et in Britanniam transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 1:1)
eoque Poppaeam Sabinam, principale scortum, ut apud conscium libidinum deposuerat, donec Octaviam uxorem amoliretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장9)
studia militum iam pridem spe successionis aut paratu facinoris adfectaverat, in itinere, in agmine, in stationibus vetustissimum quemque militum nomine vocans ac memoria Neroniani comitatus contubernalis appellando;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 23장2)
in conscientiam facinoris pauci adsciti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 25장3)
multa erumpentis seditionis indicia per conscios oppressa:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION