라틴어 문장 검색

legistis utique et Calvi et Bruti ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est deprehendere Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem et aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 5:1)
Eadem aestate cohors Usiporum per Germanias conscripta et in Britanniam transmissa magnum ac memorabile facinus ausa est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 1:1)
inducta legione Hispana, remanente ea quam e classe Nero conscripserat, plena urbs exercitu insolito;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장5)
igitur Lugdunenses extimulare singulos militum et in eversionem Viennensium impellere, obsessam ab illis coloniam suam, adiutos Vindicis conatus, conscriptas nuper legiones in praesidium Galbae referendo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장6)
rapuerant pecuniam missam in stipendium castelli quod olim Helvetii suis militibus ac stipendiis tuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장4)
ipsae modicis intervallis sequebantur, septima a Galba conscripta, veteranae undecima ac tertia decima et praecipui fama quartadecumani, rebellione Britanniae compressa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장3)
postera die haud ambigua Othoniani exercitus voluntate et qui ferociores fuerant ad paenitentiam inclinantibus missa legatio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장4)
nec ultra in commune congressi sibi quisque consuluere, donec missae a Fabio Valente epistulae demerent metum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장7)
additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장6)
prima classicorum legio in Hispaniam missa ut pace et otio mitesceret, undecima ac septima suis hibernis redditae, tertiadecimani struere amphitheatra iussi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 67장4)
Prima Vitellio tertiae legionis defectio nuntiatur, missis ab Aponio Saturnino epistulis, antequam is quoque Vespasiani partibus adgregaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장1)
postero die legionibus ad muniendum retentis, auxiliares cohortes in Cremonensem agrum missae ut specie parandarum copiarum civili praeda miles imbueretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 15장7)
urgebatur maxime septima legio, nuper a Galba conscripta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장8)
is mox adultus, inter septimanos a Galba conscriptus, oblatum forte patrem et vulnere stratum dum semianimem scrutatur, agnitus agnoscensque et exanguem amplexus, voce flebili precabatur placatos patris manis, neve se ut parricidam aversarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장9)
Missis ad Vitellium litteris auxilium postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION