라틴어 문장 검색

iam is rumor et ante de industria volgatus venerat ad Romanos, sed fidem auxere captivi eo maxime quod sermo inter omnes congruebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 17:1)
cum eodem fere die litterae legatique Romam venissent et percunctatione facta dicta cum scriptis congruerent, primo gravis cura patres incessit, cernentes quanta vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles instaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 520:1)
ibi consilium advocatum omniumque in unum congruerunt sententiae, quando ad id locorum id modo actum esset ut Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id iam agi ut bellum in Hispania finiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 469:1)
dimissis equitibus, de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congruebant, agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum cui Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 20:1)
latrociniis magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res, principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 84:2)
congruens clamor ab Romanis eoque maior et terribilior, dissonae illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, voces;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 453:3)
trium clarissimorum suae cuiusque gentis virorum non tempore magis congruente comparabilis mors videtur esse, quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitae exitum habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 619:1)
Mnesilochus, gnati tui sodalis [Pistocleri]. haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 359)
liber captivos avis ferae consimilis est:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 24)
Avis me ferae consimilem faciam, ut praedicas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 214)
estne consimilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 135)
sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas - Pal.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 214)
Syncerastvs Satis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam, quoi homini erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 21)
ex his ergo congruentibus cum res omnes coire nascique videantur et hae in infinitis generibus rerum naturae sint disparatae, putavi oportere de varietatibus et discriminibus usus earum quasque haberent in aedificiis qualitates exponere, uti, cum fuerint notae, non habeant qui aedificare cogitant errorem, sed aptas ad usum copias aedificiis comparent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 2장6)
ergo cum tres res consimili ratione ignis vehementia foratae in unam pervenerint mixtionem, repente recepto liquore una cohaerescunt et celeriter umore duratae solidantur, neque eas fluctus neque vis aquae potest dissolvere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION