라틴어 문장 검색

Totam dissecti structique sine ullis ossibus mulli constraverant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 26:3)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
abdicato quoque non permittam exire, iniciam manus, tenebo, nouissime ante limen exeuntis cadauer hoc sternam:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 14:2)
Ecce instructi exercitus saepe ciuium cognatorumque conserturi manus constiterunt et colles equis uirisque complentur et subinde omnis regio trucidatorum corporibus consternitur;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 10:2)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
Omnes isti beneficia sua detestabili via ducunt, qui deos contra eum advocant, cui ipsi adfuturi sunt, et ante illos sterni quam erigi volunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 121:1)
Conditum, immo constratum apud me ferrum est, summa parsimonia etiam vilissimi sanguinis ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:2)
Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 159:1)
Quae ut aliquando propulit stravitque obvia, ita saepius sibi exitio est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:6)
omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 178:5)
quicquid immane obstitit, solae manus stravere;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:33)
Graiorum in istos terra consurget lares domusque soceri prima et Aetolum genus sternetur omne, saxa iam dudum ac faces in te ferentur, vindicem tellus suum defendet omnis:
(세네카, Hercules Oetaeus 5:28)
Hic ipse Megaram nempe confixam suis stravit sagittis atque natorum indolem Lernaea figens tela furibunda manu;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:3)
dextera sternar tua, sed mente nostra, natus Alcidae, times?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:7)
sternam et evertam omnia.
(세네카, 메데아 7:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION