라틴어 문장 검색

Dico enim quod in hac vita nil est laudabilius quam sapienter amare, et nullus ad plenum potest ea quae homines dignos laude constituunt adimplere, nisi amoris haec faciat compulsione suasus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 7:4)
Verba quam plurimum confertis admiranda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:2)
Sunt tamen quam plurimae dominae vel domicellae, quae mendaciter sibi nomen usurpant, se dominas vel domicellas ex eo solo falliciter esse credentes, quod a nobiliori sunt sanguine propagatae vel viro nobiliori coniunctae, quum sola morum probitas et sapientia feminas constituat tali nomine dignas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 20:6)
Etsi forte vos propria merita constituant tali dignum amore, aliud tamen viam vobis praecludit amandi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:2)
Potius enim iudex illius litigatoris tenetur exprimere iura qui nullius advocatione iuvatur, sed totius suae causae merita in iudicis voluit conferre clementiam, quam qui prudentum patrocinio fultus et multorum auxilio roboratus coram litigaturus accessit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 31:5)
Nam, etsi vos propria merita constituant omni honore dignissimum, exigere non tamen debetis amoris repentina concessione ditari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 35:3)
Quoniam tamen ex his, quae mecum adinvicem contulistis, vos plurimum exercitatos in amoris doctrina cognosco, super quodam amoris negotio vestrum exquiro consilium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 40:1)
Et postea quidquid in orbe carius possidebis, videbitur tibi modicum pro impensi nutus fallacis honore conferre, et sic mulieris captus ingenio ad inopiae compelleris litora navigare et in omnium devenire contemptum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:3)
Immo etsi ipse cum aliis commorando suam viderit coamantem in aliarum collegio constitutam, ab omnibus debet corporis nutibus abstinere et eam quasi extraneam reputare, ne aliquis insidiator amoris male loquendi possit inde sumere modum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:9)
si vero postulationes eorum tempore videantur aequales, non immerito [in] mulieris confertur arbitrio ut amatorem illum studeat de duobus eligere, quem magis interior animi exigat explorata voluntas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 6:5)
"In mulieris confertur arbitrium, quem potius velit bonum an meliorem exaudire petentem."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 16:5)
Et ideo auctoris quoque ratione tenemur in perpetuum pudicitiam conservare et castitatem, luxuriam penitus evitare, quia quod diabolo auctore constat esse perfectum nihil posset hominibus parare salubre nec aliquid conferre laudandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:3)
Victus sum fateor ut quasi meipsum nesciens nec vires proprias metiens de his non quidem te doceam sed te cum potius conferam;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:4)
Nonne, quaeso te, sapientia multi abutuntur, qui ex ea hominibus placere cupiunt, vel in seipsis pro collata sibi sapientia superbiunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:9)
Sunt et qui hanc metam in amicitia constituunt, ut unusquisque, sicut erga seipsum, sic et afficiatur erga amicum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION