라틴어 문장 검색

Argiphontes praeterea cognominatur, non quod Argum peremerit, quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum, custodisse Iunonis imperio Inachi filiam, eius deae pellicem, conversam in bovis formam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 12:1)
Is ergo ambitus caeli stellarum luminibus ornatus tunc aestimatur enectus a Mercurio, cum sol diurno tempore obscurando sidera veluti enecat, vi luminis sui conspectum eorum auferendo mortalibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:4)
Hi dracones parte media voluminis sui invicem nodo quem vocant Herculis obligantur, primaeque partes eorum reflexae in circulum pressis osculis ambitum circuli iungunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:2)
Haec dea leonibus vehitur, validis impetu atque fervore animalibus, quae natura caeli est cuius ambitu aer continetur qui vehit terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 8:2)
Ergo Inui cornua barbaeque prolixa demissio naturam lucis ostendunt, qua sol et ambitum caeli superioris inluminat et inferiora conlustrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 4:1)
nec mirum, cum et ad philosophos ambitus vester paulo ante provexerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 9:4)
Idcirco enim hoc fieri dicit, quia ara Maxima ante adventum Aeneae in Italia constituta est, qui hunc ritum velandi capitis invenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:6)
Homerus magnitudinem corporum alto latoque dimensus est et verborum ambitu membra depinxit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:1)
Qui venatibus gaudet interrogetur de silvae ambitu, de ambage lustrorum, de venationis eventu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 13:1)
letalisque ambitus urbi, Annua venali referens certamina Campo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:16)
Perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquam Ambitus, et luxus, et opum metuenda facultas Transverso mentem dubiam torrente tulerunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:61)
iam tum ex quo constituta est a Tyriis colonis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 182)
mecumque fovebit id est eadem quae ego sentiens, eadem quae ego volens, vel ut quidam volunt mecum in Capitolio constituta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2814)
hinc ergo tractum morem, ut pugnaturi aperirent templum, quod in eo loco fuerat constitutum, quasi ad spem pristini auxilii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2916)
bene ergo in media silva virginis habitu ei Venerem poeta facit occurrere, quia ut supra diximus Venere in Virgine constituta et misericordes procreantur feminae et viri per mulierem felices futuri, ut probamus in Aenea, quoniam misericordia Didonis servatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3143)

SEARCH

MENU NAVIGATION