라틴어 문장 검색

palati alii Apuliam maxime petentes cum fuga se longinqua, tum quod passim eos simul pavor errorque distulerant, ab hoste tutati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 461:1)
forte ita tulit casus ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent occideretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 57:1)
defixerat pavor cum admiratione Gallos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 96:1)
terrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes advenissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 111:1)
etiam ad Alliam fusae legiones eandem quam per pavorem amiserant patriam profectae postea a Veiis virtute reciperavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 128:1)
et eorum quos pavor pertulerat in silvas atrox caedes post sedatum proelium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 151:1)
castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 171:2)
gens ferox et ingenii avidi ad pugnam cum procul visis Romanorum signis ut extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti agmen vidit et cum loci altitudine tum vallo etiam tegi Romanos, perculsos pavore rata, simul opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 234:1)
per corpora sopita vadetis vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 399:2)
praesidium erumperet an consul castra cepisset, Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus torpidos somno insuper pavore exanimat, quo praepediti nec arma impigre capere nec obsistere nec insequi poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 402:3)
qui auctor omnia posthabendi dum occasio in manibus esset, perpulit consulem ut hostes et nocturno pavore attonitos et circa collem castellatim dissipatos adgrederetur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 410:1)
quos intra vallum egerat pavor - fuere autem ad triginta milia - omnes caesi, castra direpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 413:3)
ita omnis terror pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 131:1)
pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni nequiquam deos fidemque invocantes Samnites concremaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 172:1)
acceptum ab uno pavorem plures per urbem ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 346:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION