라틴어 문장 검색

Pecunia curantibus nobis contracta non deerit, si tu, domine, hoc genus operis et salubritati et amoenitati valde sitientis coloniae indulseris.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 90 2:1)
At nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho, Ter Libas officio continuata meo est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 712)
adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, et quod iners hiemi continuatur hiems.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 210)
quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, quam domus Augusto continuata foro, quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 156)
Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis et medius Crater inter utrumque iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권153)
neve secuturi possent nescire nepotes, tempora dis generis continuata dedit, sed Veneris mensem Graio sermone notatum auguror:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권49)
et formosa Venus formoso tempore digna est, utque solet, Marti continuata suo est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권87)
sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa inter se nulla continuata die.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권293)
"pectora traiectus Lynceo Castor ab ense non expectato volnere pressit humum, ultor adest Pollux et Lyncea perforat hasta, qua cervix humeros continuata premit, ibat in hunc Idas vixque est Iovis igne repulsus, tela tamen dextrae fulmine rapta negant."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권440)
est spatio contracta brevi, freta bina repellit unaque pulsatur terra duabus aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권319)
Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 21:1)
Quae dum feminea modulatur carmina voce, exierat tecto Laurentes Picus in agros, indigenas fixurus apros, tergumque premebat acris equi, laevaque hastilia bina ferebat, poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 43:1)
nam quamquam vitio pars est contracta malorum, plus tamen exitii numinis ira dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 818)
18. Continuata mutationum humani generis orbisque celeritas hodie coniungitur cum augmento modulationum vitae et laboris, in illa quam in Hispanico sermone quidam “rapidación” appellant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 26:1)
Verum est homini esse agendum cum geosystema in discrimine versatur, sed hodie intervenientis hominis gradus in sic implicata realitate naturae talis est, ut continuata damna ab homine illata novum opus postulent, ita ut humana actio ubique sit, una cum omnibus incumbentibus periculis, quae id secum fert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION