라틴어 문장 검색

Si ostenderem tibi pedem turgidum, lividam manum aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere morbum meum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 8:3)
Dicimus et illa bona esse, quae a virtute profecta contractaque sunt, id est opera eius omnia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 16:4)
Nam ut ait Vergilius noster in Scylla Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:2)
aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 13:2)
parcissimum tamen hominem vocamus pusilli animi et contracti, cum infinitum intersit inter modum et angustias.
(세네카, 행복론, Liber II 154:2)
Ista vero confusio est et manifesta caecitas primis postrema praeferre.
(세네카, 행복론, Liber IV 8:5)
Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:1)
Cuius non contractum sollicitudine animum illius argutiae solvant ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 126:2)
frigidi mixtura timidos facit, pigrum est enim contractumque frigus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 97:4)
Adsuescamus ergo cenare posse sine populo et servis paucioribus servire et vestes parare in quod inventae sunt et habitare contractius.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:4)
ad postremum divitiae meae sunt, tu divitiarum es.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 115:5)
Certamen in pari condicione contractum publica fortuna distraxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.9)
Cuius uitio inimicitiae contractae sint apparet:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.25)
Haec postrema rogantium uox erat:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.22)
postrema pater funera cludis
(세네카, Troades 147:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION