라틴어 문장 검색

sed, quod dixi primo, ut arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere possit onerabit et inanem loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in controversia, non, ut quidem volunt, quae in rerum natura, dicantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 223:1)
declamatores quosdam perversa ducit ambitio, ut exposita controversia protinus dicere velint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:1)
quod meae quoque memoriae mediocritatem sequebatur, si quando interventus aliquorum, qui hunc honorem mererentur, iterare declamationis partem coegisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 134:4)
Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere, de controuersiis suis iure potius quam bello disceptare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장6)
Primum illud, quia res in controversia est et litem contestatam habemus, in praesentia differatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 5:5)
Sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec voles quod debeo in aspero et inprobo accipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 10:2)
Exultat et mihi facit controversiam de senectute.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 2:6)
Itaque declamationes istas de medio removeamus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 16:1)
' habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate faciamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 18:3)
Sublata controversia convenit nobis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 25:1)
Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 8:3)
Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias dicimus, ne tales quidem quales ante Ciceronem dicebautur, quas thesis uocabant.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:1)
controuersias nos dicimus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:3)
In illo non tantum naturalis memoriae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda, adeo ut omnes declamationes suas quascumque dixerat teneret etiam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 18:3)
antequam dicere inciperet sedens quaestiones eius quam dicturus erat controuersiae proponebat, quod summae fiduciae est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION