라틴어 문장 검색

tu vide qualis sit civitas ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram, quocirca memento innoxiis Transalpinis esse parcendum, quibus caeli sui dote contentis non grandis gloria datur si deteriorum collatione clarescant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 3:1)
Post nuptias patricii Ricimeris, id est post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit, interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus excepti comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:1)
nam licet in praesentiarum sis potissimus magistratus et in lares Philagrianos patricius apex tantis post saeculis tua tantum felicitate remeaverit, invenis tamen, vir amicitiarum servantissime, qualiter honorum tuorum crescat communione fastigium, raroque genere exempli altitudinem tuam humilitate sublimas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Felici suo salutem 1:2)
"nam dominus agricola, si larem hic foveat, sic facit sumptum quod auget et 2 reditum."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:16)
"nunc hospitio mea tecta piumque inlustrate larem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:31)
"at tu tranquillus in alta pace mane carisque para conubia natis, quas tibi sidereis divarum vultibus aequas fors dedit, ut me olim tacitum reverentia tangit!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:59)
"an tumidus Teucrosque lares et capta reportans Pergama virgineae noles meminisse latebrae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:124)
quaerunt puerilia carmina Fauni et sperata diu plorant conubia Nymphae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권101)
"arma umeris arcumque animosa petebat ferre et Amazonio conubia pellere ritu."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권147)
"ante igni ferroque excisa iacebit Scyros et in tumidas ibunt haec versa procellas moenia, quam saevo mea tu conubia pendas funere:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권275)
"quis enim inlicitis genialia rumpi pacta dolis facilique trahi conubia raptu ceu pecus armentumve aut viles messis acervos perferat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권32)
"alituum pecudumque mihi durique ferarum non renuere greges, ipsum in conubia terrae aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo, sic rerum series mundique revertitur aetas, unde novum Troiae decus ardentumque deorum raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito, Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam84)
His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem conubii, redeunt animo iam dona precesque et lacrimae vigilesque viri prope limina questus, Asteris et vatis totam cantata per urbem, Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu, quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit flectere corda libens et iam sibi dura videri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam86)
Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro, Stella, dies, quanto salierunt pectora voto, dulcia cum dominae dexter conubia vultus adnuit!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam91)
ante domum tumidae moderator caerulus undae excubat, innocui custos laris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis9)

SEARCH

MENU NAVIGATION