라틴어 문장 검색

Femina, quae nostris errans in finibus urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:4)
Per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis, et istam - oro, si quis adhuc precibus locus - exue mentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 13:10)
Rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 22:6)
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eois.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:13)
"Ne pete conubiis natam sociare Latinis, O mea progenies, thalamis neu crede paratis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:7)
Nec purpura regem picta movet nec sceptra movent Priameia tantum, quantum in conubio natae thalamoque moratur, et veteris Fauni voluit sub pectore sortem, hunc illum fatis externa ab sede profectum portendi generum paribusque in regna vocari auspiciis, huic progeniem virtute futuram egregiam et totum quae viribus occupet orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:2)
Hac gener atque socer coeant mercede suorum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:19)
"Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, hanc operam, ne noster honos infractave cedat fama loco, neu conubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosve obsidere finis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 15:6)
En qui nostra sibi bello conubia poscunt!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:4)
Quid soceros legere et gremiis abducere pactas, pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:11)
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:4)
Vobis animam hanc soceroque Latino Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, devovi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:22)
- prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:16)
consenuit socerorum in armis sub rege Medo Marsus et Apulus, anciliorum et nominis et togae oblitus aeternaeque Vestae, incolumi Iove et urbe Roma?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 54)
socerum et scelestas falle sorores, quae velut nactae vitulos leaenae singulos eheu lacerant:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION