라틴어 문장 검색

Ipsa vivit cum Iesu plane transfigurata, et cunctae creaturae magnificant eius pulchritudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:3)
Vita aeterna erit res mirabilis communicata, ubi omnis creatura, fulgide transformata, locum suum occupabit et habebit aliquid offerendum pauperibus definitive liberatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 309:5)
Una cum omnibus creaturis iter facimus in hac terra quaerentes Deum, quoniam “si mundus et principium habet, et factus est, inquire quis sit qui ei dedit principium, et quis illius sit conditor”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 310:2)
Omnipotens Deus, qui ades in toto universo inque minima tuarum creaturarum, Tu qui tua suavitate circumdas omnia quae exsistunt, infunde in nos vim tui amoris ut vitam et pulchritudinem curemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:1)
Doce nos detegere cuiusque rei bonum, cum admiratione contemplari, agnoscere nos penitus coniunctos esse omnibus cum creaturis in nostro itinere ad tuam lucem infinitam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 315:6)
Te laudamus, Pater, cum omnibus tuis creaturis, quae de tua potenti manu ortae sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 317:1)
Hodie vivus es in omni creatura cum tua gloria resuscitati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 318:3)
Deus amoris, ostende nobis nostrum locum in hoc mundo tamquam instrumenta tui affectus pro cunctis creaturis quae in hac terra sunt, quoniam ne una quidem earum apud te oblivione obruitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 320:4)
Christianis illis fides, prout Deus vivens conveniebatur in Christo manifestatus, « mater » erat quaedam, quia efficiebat ut in lucem prodirent, in illis vitam divinam, novam experientiam, fulgidam exsistentiae visionem generabat, ideoque ad testimonium publicum reddendum usque ad finem parati erant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:10)
Concilium Oecumenicum Vaticanum II effecit ut intra humanam experientiam illuceret fides, cum hodierni hominis semitas calcaret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:4)
Dei Verbum etiamsi novitatem et necopinata secum fert, minime a Patriarchae experientia est aliena.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:2)
Christi vita, eius ratio Patris cognoscendi, in necessitudine cum Eo penitus vivendi, novum dat locum humanae experientiae et nos illuc ingredi possumus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:9)
Qui credit, fidei donum recipiens, in novam creaturam convertitur, novam naturam, naturam filialem suscipit, in Filio fit filius.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:2)
Credere, ad eius sententiam, amoris aestus experientiae assimilatur, quae habetur quiddam subiectivum, quae uti valida veritas ad omnes referri non potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:2)
Amor hodie experientia est quaedam, quae inconstantibus animi affectionibus non iam veritate circumscribitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION