라틴어 문장 검색

In Deo quidem creatore Patrem insinuans, hoc est divinam commemorans potentiam, per quam creari omnia de nihilo potuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:8)
Solus quippe Pater potest esse Pater sive ingenitus, et solus Filius genitus, sicut et solus Spiritus sanctus procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:15)
Filius vero a se non est, sed a Patre tanquam genitus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:19)
Si enim plus minusve aliud invenitur, excepto hoc quod genuit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre natus est, proprie aut invidens aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:22)
Est itaque divina sapientia quaedam divina potentia, per quam videlicet Deus cuncta perfecte discernere atque cognoscere habet, ne in aliquo errare per inscientiam possit, secundum quod scilicet Verbum ipsum Dei de ipsa Patris substantia esse dicitur, quod est Filium ex Patre genitum esse, sicut postmodum ipso annuente plenius disseremus, cum ad hujus scilicet generationis modum exponendum ventum fuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:1)
Unde et dextera sive manus Patris appellatus est, per quam Pater omnia operatus est. Qui etiam bene mens Patris, sive ratio, sive Angelus consilii dictus est, quia omnia in hac sapientia rationabiliter Pater disponit, sive creando mundum, sive reparando eumdem post lapsum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:14)
Tale itaque est dicere Domini potestatem, ac si dicamus divinam potentiam, ex qua divina genita est sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:2)
Tale est dicere Deum Filium quasi diceremus divinam sapientiam ex divina genitam potentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:3)
In principio creavit Deus coelum et terram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:3)
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo, fons sapientiae verbum Dei in excelsis, etc. (Eccli.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:26)
Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:29)
Ego hodie genui te, ac si diceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:32)
Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:36)
Tale est ergo sapientiam conceptam parturiri a Deo, ac si dictum sit ipsam sapientiam ex ipsa Patris substantia, ex qua est, gigni.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:34)
XXX, 1 et seq.) Quam firmum etiam et quam apertum fidei nostrae testimonium in Ecclesiastico occurrit, ubi quidem sapientia Dei et se primogenitam ante omnia dicit secundum divinitatis naturam, et postmodum creatam secundum naturae nostrae assumptionem, cum ipsa videlicet ad imperium Patris per Incarnationis habitum visitaverit Israel?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION