라틴어 문장 검색

Hae ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium gentibus accersuntur, ut matronae nostrae ne adulteris quidem plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant.
(세네카, 행복론, Liber VII 52:2)
" Gavisus, sibi quod advocatum invenerat, uxori quidem gratias egit, renuntiari autem extemplo amicis, quos in consilium rogaverat, imperavit et Cinnam unum ad se accersit dimissisque omnibus e cubiculo, cum alteram Cinnae poni cathedram iussisset :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 57:1)
Usus itaque balineo, quo plus virium poneret, in cubiculum se quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quaedam per fenestram, ut videretur edisse, proiecit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:3)
a cena deinde, quasi iam satis in cubiculo edisset, abstinuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:4)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
perfusus unguento intrauit cubiculum, in quo tyrannum non esse diligenter agnouerat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.16)
quodam tempore pater in cubiculo suo occisus inuentus est, uxor uulnerata, communis paries perfossus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, quinquennis testis in procuratorem.7)
seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.48)
nam hoc tam diu pro industria fecit donec me in cubiculum duxit, et mecum concumbere quesivit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:59)
in concilio iubet in consilio tacet, in ecclesia iocatur in convivio praedicat, in cubiculo damnat in quaestione dormitat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 3:2)
haec tamen aliquid spatio suo in extimo deambulacri capite defrudans efficit membrum bene frigidum, ubi publico lectisternio exstructo clientularum sive nutricum loquacissimus chorus receptui canit cum ego meique dormitorium cubiculum petierimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:3)
quin potius ad te tempusque pertinentia loquar, ex hoc triclinio fit in diaetam sive cenatiunculam transitus, cui fere totus lacus quaeque tota Iacui patet, in hac stibadium et nitens abacus, in quorum aream sive suggestum a subiecta porticu sensim non1 breviatis angustatisque gradibus ascenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:2)
in foro Scythae, in cubiculo viperae, in convivio scurrae, in exactionibus Harpyiae, in contentionibus statuae, in quaestionibus bestiae, in tractatibus cocleae, in contractibus trapezitae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 4:4)
nam fragor ilico, quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Getides anus, quibus nil umquam litigiosius bibacius vomacius erit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:2)
una tamen cunctis, procul eminet una diaetis, quae tibi Parthenopen derecto limite ponti ingerit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis34)

SEARCH

MENU NAVIGATION