라틴어 문장 검색

exercitus ducesque ad Fanum Fortunae iter sistunt, de summa rerum cunctantes, quod motas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri praesidiis Appenninum rebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장11)
namque Mu- cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장5)
sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장2)
et suo quisque metu, ne disiectos eoque minus validos Vitelliani consectarentur, cunctantem in arma impellebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장5)
nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium proditionis offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장3)
nam et Mucianus ambiguis epistulis victores morabatur, et Antonius praepostero obsequio, vel dum regerit invidiam, crimen meruit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장8)
ratio cunctandi, ne asperatus proelio miles non populo, non senatui, ne templis quidem ac delubris deorum consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장2)
contra Vitelliani, quamquam numero fatoque dispares, inquietare victoriam, morari pacem, domos arasque cruore foedare suprema victis solacia amplectebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장7)
nec cunctatus est Vitellius seque et cohortis arbitrio victoris permittere, et miles infelicia arma haud minus ira quam metu abiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장7)
cunctantem legatum milites perpulerant fortunam proelii experiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장6)
vetus miles cunctabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장5)
nec diu cunctatus Hordeonius nomine Vespasiani dedit, idque praecipuum fuit seditionis alimentum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장5)
cunctantibus solita insolitaque alimenta deerant, absumptis iumentis equisque et ceteris animalibus, quae profana foedaque in usum necessitas vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장2)
tum minax facies Scydrothemidi offertur ne destinata deo ultra moraretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장6)
cunctantem varia pernicies morbique et manifesta caelestium ira graviorque in dies fatigabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION