라틴어 문장 검색

Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium censoresque aerarium faciebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XII 2:1)
' Quoniam,' inquit, 'ego me curo, equum Statius nihili servos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:3)
Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 25:1)
Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites qui vallum curaverant aut qui puteum strenue foderant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 28:1)
Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 28:1)
quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere vult?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 8:3)
Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curaverit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 56:1)
Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 8:2)
Eos porro libros universos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVII 3:1)
Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 11:1)
Persuasit igitur Pompeio, ut neque 'tertium ' neque 'tertio' scriberetur, sed ad secundum usque t fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 8:5)
Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:2)
Palinurus est aput inferos, petens ab Aenea ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 3:1)
Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 7:2)
Id sibi utrumque ut curarent petivit, usurumque eo dixit quod sese magis iuvisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION