라틴어 문장 검색

tuque, o magni gnata Tonantis, incluta Pallas, quae Dardanias cuspide turres saepe petisti, te permixto matrona minor maiorque choro colit et reserat veniente dea templa sacerdos:
(세네카, 아가멤논 7:11)
nunc prima tangens rostra lascivit chorus, millosimam nunc ambit et lustrat ratem.
(세네카, 아가멤논 10:14)
respice rostra:
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 2:17)
proposito in rostris capite Ciceronis, quamuis omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi liber fuit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 5:3)
Numquid, iudices, inquit, pro rostris uidistis praetorem cum meretrice cenantem?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 10:3)
admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quae- stuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.
(세네카, 행복론, Liber VI 161:2)
ipse tamen pro rostris laudavit filium stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo velamento, quod pontificis oculos a funere arceret, et flente populo Romano non flexit vultum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 83:2)
Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus voces improbas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 4:1)
Praeclusum tibi tribunal est et rostris prohiberis aut comitiis ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 48:2)
hic qui rex populis pluribus imperat, bello cum peteres Nestoream Pylon, tecum conseruit pestiferas manus telum tergemina cuspide praeferens:
(세네카, Hercules Furens 8:21)
adsit Lycurgi domitor et rubri maris, tectam virente cuspidem thyrso gerens, geminumque numen Phoebus et Phoebi soror:
(세네카, Hercules Furens 13:5)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
est frater quidem, sed ex noverca, tu quoque, Alcidae soror tantum ex parente, cuspidem in fratrem tuum iaculare, Pallas, supplices tendo manus ad te, noverca:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:15)
exposita rostris capita caesorum patres videre maesti, flere nec licuit suos, non gemere dira tabe polluto foro, stillante sanie per putres vultus gravi.
(세네카, 옥타비아 8:8)
nunc dimissi nare sagaci captent auras lustraque presso quaerant rostro, dum lux dubia est, dum signa pedum roscida tellus impressa tenet.
(세네카, 파이드라 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION