라틴어 문장 검색

"quorum utrum verum est, opibus istis quam primum exterminanda est."
(아풀레이우스, 변신, 5권135)
"Nunc si quam salutarem opem periclitanti sorori vestrae potestis afferre, iam nunc subsistite;"
(아풀레이우스, 변신, 5권153)
"nam primi Iovis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnis affuit rapax aquila, memorque veteris obsequii, quo ductu Cupidinis Iovi pocillatorem Phrygium sustulerat, opportunam ferens opem deique numen in uxoris laboribus percolens, alti culminis diales vias deserit, et ob os puellae praevolans incipit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:113)
"Superi, tandem meis supremis periculis opem facite, et tu, Fortuna durior, iam saevire desiste:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:6)
Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum dei versetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
(아풀레이우스, 변신, 7권 2:1)
"Sed omnem pristinam sociorum fortium multitudinem magnasque illas opes exiguo temporis amisi spatio:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:9)
Tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit, frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletium consueverint vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:4)
Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)
haec puella varios modulos Iastia concinente tibia procedens quieta et inaffectata gesticulatione nutibus honestis pastori pollicetur, si sibi praemium decoris addixisset, et sese regnum totius Asiae tributuram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:5)
spatio prospectum sui nobis incertat, sacrorum geruli, sumptis rursum quae quisque detulerant, alacres ad fanum reditum capessunt simili structu pompae decori.
(아풀레이우스, 변신, 11권 16:13)
decus estis ecclesiasticum;
(ARCHIPOETA, I113)
bene vestris utentes opibus;
(ARCHIPOETA, I122)
opes multae sunt iusto sarcina;
(ARCHIPOETA, I126)
ut decore probitatum
(ARCHIPOETA, II59)
huius ope proelia te vicisse scias,
(ARCHIPOETA, V41)

SEARCH

MENU NAVIGATION