라틴어 문장 검색

sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:3)
Sed quod erant quidam eique multi, qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus, Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam iudicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent atque contemnerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 59:1)
alii vero ancipitis disputationes, in quibus de universo genere in utramque partem disseri copiose licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 107:2)
sed etiam si est aliquando spissius aut si ego sum tardior, profecto numquam conquiescam neque defatigabor ante, quam illorum ancipitis vias rationesque et pro omnibus et contra omnia disputandi percepero.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:6)
non num- quam tamen et accusator misericordiam movere debet et defensor iracundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 2:5)
Defensori aut praeteritis aut obscuratis suspicionum argumentis, rerum ipsarum eventus erunt casusque narrandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:4)
P. Communia dantur in isto genere accusatori defensorique praecepta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 1:3)
defensor autem testatur consuetudinem sermonis verbique vim ex contrario repetit quasi converso accusatore, cui contrarium est nomen praevaricatoris, et ex consequentibus, quod ea littera de accusatore soleat dari iudici, et ex nomine ipso, quod significat eum qui in con- trariis causis quasi vare positus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 4:1)
defensor autem et ea quam proposui aequitate nitatur et ea cum secum faciat, non re sed depra- vatione verbi sese urgeri queratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 5:2)
Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini intulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 20:1)
Sed eius temporis ancipitem video quasi fatorum viam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 4:2)
eius autem conlega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor bonarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 4:6)
quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 2 14:7)
omitto illa vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille gener, ille in adoptando P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 6:4)
simplex est manere, illud anceps.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 7 2:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION