라틴어 문장 검색

Omnibus in exercitu insciis et requirentibus imperatoris consilium, magno metu ac tristimonia sollicitabantur.
(카이사르, 아프리카 전기 10:4)
Ticida, eques Romanus, ab residua classe cum erravisset delataque esset vento ad Thapson, a Vergilio scaphis naviculisque actuariis excepta est et ad Scipionem adducta.
(카이사르, 아프리카 전기 44:3)
Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M.
(카이사르, 아프리카 전기 44:4)
Quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem publicam cum optimo quoque defendetis, certum est vobis vitam et pecuniam donare.
(카이사르, 아프리카 전기 44:8)
Sollicitabatur autem his rebus, quod nondum legiones hostium cognoverat, et quonam modo sustinere se posset ab eorum equitatu levique armatura, quae erant mirifica, si legiones quoque accessissent.
(카이사르, 아프리카 전기 72:2)
Scipio interim cum Damasippo et Torquato et Plaetorio Rustiano navibus longis diu multumque iactati cum Hispaniam peterent, ad Hipponem Regium deferuntur, ubi classis P.
(카이사르, 아프리카 전기 96:1)
Duo reliqui [ex] eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt… Et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 22:7)
Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:11)
litteris missis Pompeius Carteiam defertur.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:12)
Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:13)
Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:4)
Fratri autem Ariobarzanis Ariarathi, cum bene meritus uterque eorum de re publica esset, ne aut regni hereditas Ariarathen sollicitaret aut heres regni terreret +Ariobarzani attribuit qui sub eius imperio ac dicione esset+.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:6)
Ne Varus quidem dubitat copias producere, sive sollicitandi milites sive aequo loco dimicandi detur occasio, ne facultatem praetermittat.
(카이사르, 내란기, 2권 33:3)
Una ex his, quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque a Bibulo expugnata est;
(카이사르, 내란기, 3권 14:3)
clam nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus, atque eo in Italiam evocato, quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae reliquias habebat, sibi coniiunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit.
(카이사르, 내란기, 3권 21:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION