라틴어 문장 검색

Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:19)
Fortitudinem teneat oratio, ut nullo interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:18)
Si autem bonae spei compotes sunt, migrare magis quam deficere credendi sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 3:10)
eo quod nihil reliqui ad salutem supersit, cum salutis fundamentum virtus defecerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:10)
Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:11)
quia turbidis passionibus ac procellosis consummatur anima, deficientibus autem et velut arescentibus virtutem resumat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:9)
item unde aquas defecisse Noe cognoverit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 1:2)
Unde et praeterea cognoverit sanctus Noe quia defecerit aqua a terra, sicut scriptum est (Ibid.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:1)
Numquid deficit lux diei, cum totum mundum illuminat claritate?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:9)
Ergo semper in eadem recursurum dum in hoc mundo est, genus memorat humanum, ut cum incipit annus, finiatur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:5)
cum finitur, incipiat, non medio mundus tempore resolvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:6)
Quando finit aliquod opus, non quasi consummato opere ferietur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:8)
Mox dicta finierat, omnis ad quae imperator voluit promptior, laudato consilio, consensit in pacem, ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 16:1)
Re hoc modo finita, . . . et Lentiensibus, Alamannicis pagis, indictum est bellum, collimitia saepe Romana latius irrumpentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:1)
Aedesius omnino nescisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens, abiit innoxius, et ita finito negotio, omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio compulit criminosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION