라틴어 문장 검색

'quoniam intellegeretur non in hominum innumerabilibus personis neque in infinita temporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse definita non solum numero, sed etiam paucitate, ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 145:4)
qui illi sedis et quasi domicilia omnium argumentorum commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 162:3)
sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quisque debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis offensio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 208:5)
nam illa, quae verbi ratione et vi continentur, certa fere ac definita sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 288:3)
Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunae, non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis definietur viris, qui hoc sermone, quem referre suscepimus, continentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 9:1)
Natura nulla est, ut mihi videtur, quae non habeat in suo genere res compluris dissimilis inter se, quae tamen consimili laude dignentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:2)
et oculis conliguntur paene innumerabiles voluptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum dissimili genere delectent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:4)
una est ars ratioque picturae, dissimillimique tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles, neque eorum quisquam est, cui quicquam in arte sua deesse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 26:3)
Quid tam inter se dissimile?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 31:2)
Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:2)
Etenim videmus ex eodem quasi ludo [summorum in suo cuiusque genere artificum et magistrorum] exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos, cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 35:2)
Atque horum superius illud genus causam aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut deliberatione aut laudatione, definiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:7)
Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque id ipsum lacinia - nunc enim apud Philonem, quem in Academia [maxime] vigere audio, etiam harum iam causarum cognitio exercitatioque celebratur - alterum vero tantum modo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse dicunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:2)
P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 4:8)
P. Quae iura infixa sunt rebus ipsis, ut definitio, ut contrarium, ut ea quae sunt aut ipsi aut contrario eius aut similia aut dissimilia aut consentanea aut dissentanea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION