라틴어 문장 검색

Quin ne paulatim defluam vereor, aut quod est sollicitius, ne semper casuro similis pendeam et plus fortasse sit quam quod ipse pervideo ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 16:2)
suffixorum corpora crucibus in sepulturam suam defluunt;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.17)
qui scelera terra quique persequitur mari ac saeva iusta sceptra confringit manu nunc servit absens fertque quae fieri vetat, tenetque Thebas exul Herculeas Lycus, sed non tenebit, aderit et poenas petet subitusque ad astra emerget;
(세네카, Hercules Furens 3:29)
Emerge, coniunx, atque dispulsas manu abrumpe tenebras;
(세네카, Hercules Furens 4:1)
emergere umbris et fer auxilium tuae natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus tellure rupta pande, quo praeceps ferar.
(세네카, 옥타비아 2:22)
talis emersam freto spumante Peleus coniugem accepit Thetin, quorum toros celebrasse caelestes ferunt, pelagique numen omne consensu pari.
(세네카, 옥타비아 10:23)
primus emergit solo, dextra ferocem cornibus taurum premens, Zethus, manuque sustinens laeva chelyn qui saxa dulci traxit Amphion sono;
(세네카, 오이디푸스 7:42)
Hoc pro continuo te, Galle, monemus amore, quod tibi ne vacuo defluat ex animo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 201)
non tam nocturna volucris funesta querela Attica Cecropiis obstrepit in foliis, nec tantum Niobe, bis sex ad busta superba, sollicito lacrimans defluit a Sipylo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 205)
tum praeterea gubernatorem longe peritum, remiges etiam robustos expeditosque, qui scilicet ea rapiditate praetervolant amnis adversi terga qua deflui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:2)
neque si Romana respublica in haec miseriarum extrema defluxit, ut studiosos sui numquam remuneretur, non idcirco Brutos Torquatosque non pariunt saecula mea.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eucherio suo salutem 1:2)
Scandebat roseo medii fastigia caeli Luna iugo, totis ubi somnus inertior alis defluit in terras mutumque amplectitur orbem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권250)
quid te, quae mediis servata penatibus arbor tecta per et postes liquidas emergis in auras, quo non sub domino saevas passura bipennes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci27)
deae virides, liquidosque advertite vultus et vitreum teneris crimen redimite corymbis, veste nihil tectae, quales emergitis altis fontibus et visu Satyros torquetis amantes, non vos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci17)
tune rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis47)

SEARCH

MENU NAVIGATION