라틴어 문장 검색

provisum etiam ut si qua minima bestiola conaretur inrumpere in sordibus aurium tamquam in visco inhaeresceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:3)
Fortis vero animi et constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:3)
Sed quoniam de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 108:1)
etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse in alienum locum, non inrupisse, atque ut precario, non vi, venisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 165:4)
"luxuries quam in domum inrupit," et "quo avaritia penetravit";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 168:2)
rem enim magnam adsecutus est, quod hominibus perturbatis inanem religionem timoremque deiecerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 39:1)
quod cum sensissent Syracusani, inproviso eos in castra inrupisse, Hamilcaremque ab iis vivum esse sublatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 74:3)
post triennium autem, cum consul esset, devovit se et in aciem Latinorum inrupit armatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 75:3)
quod cum sensissent Syracusani, inproviso eos in castra irrupisse, Hamilcaremque ab eis vivum esse sublatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 74:3)
post triennium autem, cum consul esset, devovit se et in aciem Latinorum irrupit armatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 75:3)
nam M. Coelium Vinicianum mentio illa fatua, quam deriseramus olim, et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 4 4:9)
etenim eo ipso die senatus decrevit ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 1:4)
erat enim magna suspicio Parthos, si ex Syria egredi atque inrumpere in meam provinciam conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 1:4)
sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita, sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 12 1:5)
et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION