라틴어 문장 검색

"Diu denique deliberaverat secum Thrasyllus, quod nec clandestinis colloquiis opportunum repperiret locum, et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus copia custodientium cerneret novaeque atque gliscentis affectionis firmissimum vinculum noni posse dissociari perspiceret, et puellae, si vellet, quanquam velle non posset, furatrinae coniugalis incommodaret rudimentum;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:12)
"De cibo vel poculo) vel omnino ulla refectione nunc cogitatis?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:6)
Accepto tali sermone cogitabam subito velut lymphaticus exsilire, ut me ferocitate cernens exasperatum emptionem desineret.
(아풀레이우스, 변신, 8권 13:14)
Haec audiens iam meas futuras novas cogitabam aerumnas.
(아풀레이우스, 변신, 8권 14:15)
"Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:8)
"Nunc etiam cogitas, ut video, gustu-lum nobis praeparare."
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:10)
Ac dum de oblationis opportunitate secum noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille iunior, proprius pessimae feminae filius, post matutinum laborem studiorum domum se recipiens, prandio iam capto sitiens repertum vini poculum, in quo venenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae continua perduxit haustu, atque, ubi fratri suo paratam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:1)
Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:6)
et de nobis praesules nostri cogitarent,
(ARCHIPOETA, IV94)
unde diu cogitans, quod non esset tutum
(ARCHIPOETA, IX13)
de tributo Caesaris nemo cogitabat,
(ARCHIPOETA, IX45)
de communi cogitans populi salute
(ARCHIPOETA, IX59)
in quibus, inter alia multa praesentis vitae bona studia, cogitans de suo ad universitatis viam transitu, ne sui filii post patris obitum indebite inter se disceptarent, hereditariam, immo commendatoriam, scribi imperavit epistolam:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:2)
Nam, cum de necessitate animae suae solito cogitaret, inter cetera diuturna et nocturna bona, quibus assidue et maxime studebat, duo monasteria construi imperavit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 92 97:2)
His ita diffinitis, solito suo more intra semetipsum cogitabat, quid adhuc addere potuisset, quod plus placeret ad piam meditationem;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION