라틴어 문장 검색

Praeterea, si datur Homero et mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere extendere inflectere, cur tibi similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non detur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 4:2)
Anio, delicatissimus amnium ideoque adiacentibus villis velut invitatus retentusque, magna ex parte nemora quibus inumbratur fregit et rapuit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:1)
Delicatus ac similis ignoto est, qui amici librum bonum mavult audire quam facere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 5:5)
Itaque Minervae tantum serviendum est, delicate tamen ut in secessu et aestate.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 10 2:1)
Quo fit, ut scribere longiores epistulas nolim, velim legere, illud tamquam delicatus, hoc tamquam otiosus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 323)
Nihil est enim aut pigrius delicatis aut curiosius otiosis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 324)
Vides, quam non delicata me causa obire primum consulatus tui diem non sinat;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 37 5:1)
omnibus illum Deliciis inple, stet procul inde pudor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1411)
Quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus - Nec me deliciae dedecuere meae - Siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, Non modo militiae turbine factus eques.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 153)
nec male deliciis odiosum conscia tardis
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 135:3)
delicias illi precor has contingere, siquis ne mihi sit levior Caesaris ira timet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 107)
quaerere conabar, quare lascivia maior his foret in ludis liberiorque iocus, sed mihi succurrit numen non esse severum aptaque deliciis munera ferre deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권206)
"vel quia deliciis nocturna licentia nostris convenit, a vero tertia causa venit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권222)
Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum munera contingent, dammae leporesque caperque parve columbarum demptusve cacumine nidus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:19)
non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 241)

SEARCH

MENU NAVIGATION