라틴어 문장 검색

fuit enim seu tale aliquid suspicatus sive, ut excusabatur, infirmus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 22:2)
credo emendatum quia deliquisse se sentit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 1:3)
Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, Illum ego contendi mente carere bona?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 85)
num tamen excuses erroris origine factum, an nihil expediat tale movere, vide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 225)
aut meus excusat caros ita candor amicos, utque habeant de me crimina nulla, favet, sint hi contenti venia, iactentque licebit purgari factum me quoque teste suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 212)
ipse ego quod primo scripsi sine nomine vobis, vix excusari posse mihi videor, sed pavor attonito rationis ademerat usum, cesserat omne novis consiliumque malis, fortunamque meam metuens, non vindicis inani, terrebar titulo nominis ipse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 623)
cur igitur, si me videam delinquere, peccem, et patiar scripto crimen inesse, rogas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 98)
Iuppiter hanc lenit factumque excusat amore,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권415)
missos quoque Iuppiter ignes excusat precibusque minas regaliter addit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 32:2)
At Clytien, quamvis amor excusare dolorem, indiciumque dolor poterat, non amplius auctor lucis adit venerisque modum sibi fecit in illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:1)
Sed Venulus Turni postquam mandata peregit auxilium petiit, vires Aetolius heros excusat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:4)
ergo ut defendi nullo mea posse colore, sic excusari crimina posse puto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 931)
qua potes, excusa, nec amici desere causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 932)
nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni ad delinquendum doctior esse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1104)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)

SEARCH

MENU NAVIGATION