라틴어 문장 검색

et licet putarent genus hominum defecisse et hoc facerent liberorum magis desiderio quam libidinis, tamen virum iustum sciebant hoc nisi ebrium non esse facturum;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:32)
"desideriorum vir"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:13)
appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentiae non bibit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:14)
"Mel meum, lumen meum meumque desiderium"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:40)
Nepotianus meus, tuus, noster, immo Christi, et quia Christi, idcirco plus noster, reliquit senes et desiderii sui iaculo vulneratos intolerabili dolore confecit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:3)
Sed invito et repugnanti per genas lacrimae fluunt et inter praecepta virtutum resurrectionisque spem credulam mentem desiderii frangit affectus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:11)
Immortalem animam et post dissolutionem corporis subsistentem, quod Pythagoras somniavit, Democritus non credidit, in consolationem damnationis suae Socrates disputavit in carcere, Indus, Persa, Gothus, Aegyptius philosophantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:12)
Praetermitto Maximos, Catones, Gallos, Pisones, Brutos, Scaevolas, Metellos, Scauros, Marios, Crassos, Marcellos atque Aufidios, quorum non minor in luctu quam in bellis virtus fuit et quorum orbitates in Consolationis libro Tullius explicavit, ne videar aliena potius quam nostra quaesisse;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:13)
sed desiderium absentiae eius ferre non possumus, non illius, sed nostram vicem dolentes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:3)
gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:10)
Unde legis Christi indefessa meditatio, nisi ex desiderio eius, qui legem dedit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:11)
In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:5)
Nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes et inveteratum locorum sanctorum desiderium;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:13)
Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:4)
Ne tu parvi penderes aliorum desideria liberorum et te ipsa magis offerres Deo!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION