라틴어 문장 검색

Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram Sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 36:2)
it naribus ater Sanguis, et oppressas fauces premit aspera lingua.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 8:4)
Sudabant etiam fauces intrinsecus artae Sanguine, et ulceribus via saepta coibat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 9:3)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:4)
Qui enim vestibulum et fauces videt intra ipsam aedem iam sine dubitatione successit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:5)
Fauces autem iter angustum est per quod ad vestibulum de via flectitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 22:2)
Ergo Aeneas cum videt fauces atque vestibulum domus inpiorum, non est intra domum, nec contactu aedium saevo execrabilique polluitur, sed de via videt loca inter viam et aedes locata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 23:1)
Quid enim tam crassam materiam per faucium angusta fulciret, nisi eam vis naturae occultior hauriret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 14:2)
Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, huidiora autem per renes in vesicam trahi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 4:1)
Nullus semel ore receptus Pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:21)
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:64)
Nec tamen hoc arctis immissum faucibus aequor Portus erat, si non violentos insula Coros Exciperet saxis, lapsasque refunderet undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:52)
vox fauces nulla solutas Prosequitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:65)
Quibus hoste potito Faucibus, emitti terrarum in devia Martem Inque feras gentes, Caesar videt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION