라틴어 문장 검색

Sed, ut laudandus Regulus in conservando iure iurando, sic decem illi, quos post Cannensem pugnam iuratos ad senatum misit Hannibal se in castra redituros ea, quorum erant potiti Poeni, nisi de redimendis captivis impetravissent, si non redierunt, vituperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:1)
itaque, cum patres rerum potirentur, numquam constitisse civitatis statum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:4)
Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit, ne qui magistratus sine provocatione crearetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 86:3)
498M Noster autem populus sociis defendendis terrarum iam omnium potitus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 48:2)
plures vero boni in qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa beatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 68:3)
nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat a natura datam, cuius voluptatis avidae libidines temere et ad potiendum incitarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 51:4)
quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non omnino caret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 62:1)
Omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 129:6)
omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 129:6)
ita sum ab omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:5)
de istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Servius Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et quoniam Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 5 5:1)
an cuncter et tergiverser et iis me dem qui tenent, qui potiuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 12 7:6)
existimat enim qui mare teneat eum necesse esse rerum potiri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 8:2)
nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non esse cunctandum, si dubium sit, non esse conandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 6:4)
otium nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 8 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION