라틴어 문장 검색

Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur et simul opinionem eius de caussa sua prosternit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:14)
Quatenus ad conflagrationes et siccitates magnas, illae populum penitus non absorbent aut destruunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:9)
Etenim imperia magna, dum in vigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt propriis cohortibus domi fidentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:3)
Mox percontatur rex, qualiter hos tueatur, Presidio Martis uel spe cuiuslibet artis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:4)
Sed dominantis heri datur hunc uis tanta tueri, Prosit ut omnino generi nichil inde ferino.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:2)
Sed uenatoris non inmemor ille furoris, Insiluisse datur frutices, ut se tueatur, Sospes et intactus siluae munimine factus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:11)
et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas.
(불가타 성경, 미카서, 5장10)
Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장31)
Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et aram destruxit;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장25)
Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장45)
Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne umquam illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et demoliti sunt altare
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장45)
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장65)
Et intravit rex in montem Sion et vidit munitionem loci et rupit iuramentum, quod iuravit, et mandavit destruere murum in gyro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장62)
et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt munitiones eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장10)
Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses inuicta te firmitate tuerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION