라틴어 문장 검색

Magna fides ista contemnit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:13)
Non sunt contemnenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:15)
Et licet quidam putent maioris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiae nescire, quod quaeras.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:2)
Quodsi nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec voce libera proclamabit:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:17)
Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:14)
"Meliusque est, ut satiata contemnat, quam non habendo habere desideret."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:8)
Luxuriandum est in adulescentia, ut postea luxuria fortius contemnatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:2)
Magister egregius contemnit viros, fratres despicit et in unius mulierculae secreta eruditione desudat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:37)
nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos contemnunt Scauros et castigata remordent?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II19)
"quantum quisque sua nummorum servat in arca, tantum habet et fidei, iures licet et Samothracum et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III61)
"me, quem luna solet deducere vel breve lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit, miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum, stat contra starique iubet:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III113)
nam dum se continet Auster, dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V47)
Anticum et vetus est alienum, Postume, lectum concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI5)
inmemor illa domus et coniugis atque sororis nil patriae indulsit, plorantesque improba natos, utque magis stupeas, ludos Paridemque reliquit, sed quamquam in magnis opibus plumaque paterna et segmentatis dormisset parvula cunis, contempsit pelagus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI40)
famam contempserat olim, cuius apud molles minima est iactura cathedras.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI41)

SEARCH

MENU NAVIGATION