라틴어 문장 검색

in hortos, in quibus devertebatur Saturninus, pergunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장4)
Tali rerum statu, cum discordia inter patres, ira apud victos, nulla in victoribus auctoritas, non leges, non princeps in civitate essent, Mucianus urbem ingressus cuncta simul in se traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장1)
Quo die senatum ingressus est Domitianus, de absentia patris fratrisque ac iuventa sua pauca et modica disseruit, decorus habitu;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장1)
ingressus castra Mucianus, quo rectius stipendia singulorum spectaret, suis cum insignibus armisque victores constituit, modicis inter se spatiis discretos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장6)
Cerialis postero die coloniam Trevirorum ingressus est, avido milite eruendae civitatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장1)
atque ingressus intentusque numini respexit pone tergum e primoribus Aegyptiorum nomine Basiliden, quem procul Alexandria plurium dierum itinere et aegro corpore detineri haud ignorabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 82장3)
his cum copiis finis hostium ingressus composito agmine, cuncta explorans paratusque decernere, haud procul Hierosolymis castra facit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장6)
Pompeius Iudaeos domuit templumque iure victoriae ingressus est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장2)
victor ex Asia cum reverteretur Thasumque devertisset, quod ea civitas praecipua fide fuerat erga Athenienses, proinde ac si non iidem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, pervertere eam concupivit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:1)
qui cum tempore ipso, quo studuerant, pervenissent, domum Charonis deverterunt, a quo et tempus et dies erat datus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 5:2)
dein post solis occasum mulis e proximo pistrino ad uehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 31장 2:1)
nam et uicus celeberrima parte oppidi iam pridem Octauius uocabatur et ostendebatur ara Octauio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem diuinam faceret, nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit atque ita proelium ingressus uictor redit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 1장 1:2)
bis ouans ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 22장 1:2)
quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:2)
Enimuero tunc non priuatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit mediterraneis agris abditus uitansque praeternauigantium officia, quibus frequentabatur assidue, nemine cum imperio aut magistratu tendente quoquam quin deuerteret Rhodum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION