라틴어 문장 검색

huic semper irruptioni nos miseri Arverni ianua sumus, namque odiis inimicorum hinc peculiaria fomenta subministramus, quia, quod necdum terminos suos ab Oceano in Rhodanum Ligeris alveo limitaverunt, solam sub ope Christi moram de nostra tantum obice patiuntur, circumiectarum vero spatia tractumque regionum iam pridem regni minacis importuna devoravit impressio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 1:2)
plures etiam timore praecipites flumen, quod transierant, deuorauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:7)
interim cum in senatu vicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 36:1)
ablegarent ergo procul ab Syracusis Siciliaque et asportari Alexandriam iuberent, ad virum uxorem, ad patrem filias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 338:1)
uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 474:1)
ergo sicut ante regiae naves laceratae naufragiis nihil in integri praeter sacram pecuniam deae quam asportabant extulerant, quoque alio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in militem rabie hostili vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 121:1)
dies noctesque omnia passim mulierum puerorumque qui rapiuntur atque asportantur ploratibus sonant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 240:1)
interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 270:1)
naves paratae fuerunt quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 25:1)
Iam devorandum censes, si conspexeris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 2129)
Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3133)
inhiat aurum ut devoret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 233)
atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 39)
Pro di immortales, opsecro vostram fidem, quam orationem hanc aures dulcem devorant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 25)
Dum recens est dator, dum calet, devorari decet iam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 728)

SEARCH

MENU NAVIGATION