라틴어 문장 검색

quam rem secundum Epicureos ait, qui dicunt "nec bene promeritis capitur nec tangitur ira".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 175)
et Oceanum patrem rerum secundum physicos dixit, qui aiunt omnium rerum elementum aquam esse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 37910)
Sic ferunt, inquam, idque declarat totidem quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장3)
Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare - his enim ipsis verbis utitur - neque intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:3)
nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat viridariorum διαφάσεισ latis luminibus non tam esse suavis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 3 4:2)
isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem et aequabilitatem aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 6장 1:2)
eos dico, qui aiunt manere animos, cum e corpore excesserint, sed non semper.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 77:6)
ait qua, dicite, nautae, huc ope perveni?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:33)
Euagrus ait, nec dicere Rhoetus plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis condidit ora viri perque os in pectora flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 32:3)
Cum quaereretur, quomodo P. Vinicius diceret, Asellius ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 9:2)
In ultimo descripsit, quam miser futurus esset alimenta accipiens ab illis manibus, quas paulo ante spectauerit fratrem occidentes, et adiecit, quod aiebat praeceptore suo dicente summa cum admiratione exceptum, illud Homeri Priamo aptum:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 14:19)
Ait Rex: Dic.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina 2:12)
Nempe tu hanc dicis quam esse aiebas dudum popularem meam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 4106)
“ Haec ait Dominus exercituum dicens: Populus iste dicit: “Nondum venit tempus domus Domini aedificandae” ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장2)
Ut Cassiodorus dixit, qui eciam ait,"Aurum siquidem per bella querere nefas est, per maria periculum, per falsitatesobprobrium."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 10:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION