라틴어 문장 검색

Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus eum qui ita dicat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 44:3)
edocuit tamen ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc tempore, num quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut videremus, quicquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed voluntario iudicio et opinionis errore contractum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:3)
dixit, nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, quaerit et obsequio deferri spernit aquarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:10)
item non evertit opus rhetorice, quod . neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 302:3)
priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit sacrilegus, qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 121:3)
et cum ad alteram quaestionem uentum est in qua quaeritur, an hic pater alendus sit, nihil aliud potest dici quare non alatur, quam quod non redemit, quam quod duplam promisit, ut manus praeciderentur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 12:9)
Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant, atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post amixtioncm propriae coniugis, et lauacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum reuerenter abstinere Nec haec dicentes culpam deputamus esse coniugium;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:1)
atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam esse indignum, hominis innocentis bona venisse - si enim haec audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 2:3)
saevae cum a iuvando dicta sit Iuno, quaerunt multi, cur eam dixerit saevam, et putant temporale esse epitheton, quasi saeva circa Troianos, nescientes quod saevam dicebant veteres magnam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 45)
Nos eum in temporum fine quaeramus, et complectamur pedes ejus, et adoremus eum, ut dicat et nobis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 6:19)
Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos ut, si quid ibi rei novae fieret dicereturve, animadverterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 7:1)
Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγασ appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit. 12:1)
Iacebat in terra, volutabatur in cinere et oblitus regiae potestatis lumen quaerebat in tenebris illumque tantum respiciens, quem offenderat, lacrimabili voce dicebat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:8)
quamvis quidam quaerant, quomodo 'ordine', cum mox 'coetu' dicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3952)
aut pro 'si quam fidem'. et quaeritur 'si qua fides' a praeterito, an de futuro dicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7922)

SEARCH

MENU NAVIGATION