라틴어 문장 검색

opturgescit enim subito pes, arripit acer saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos, existit sacer ignis et urit corpore serpens quam cumque arripuit partem repitque per artus, ni mirum quia sunt multarum semina rerum et satis haec tellus morbi caelumque mali fert, unde queat vis immensi procrescere morbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:6)
sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare, unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:7)
quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai non quierit calidum supera de reddere parte, cum superum lumen tanto fervore fruatur, qui queat hic supter tam crasso corpore terram perquoquere umorem et calido focilare vapore?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:7)
ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis semina de terraque necessest funditus ipsa ignis corpora per totum consurgere fontem et simul exspirare foras exireque in auras, non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:2)
huc accedit item, quare queat id magis esse, haec quoque res adiumento motuque iuvatur, quod, simul a fronte est anelli rarior aeër factus inanitusque locus magis ac vacuatus, continuo fit uti qui post est cumque locatus aeër a tergo quasi provehat atque propellat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:9)
nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena, ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur, quae memorare queam inter se singlariter apta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:1)
glutine materies taurino iungitur una, ut vitio venae tabularum saepius hiscant quam laxare queant compages taurea vincla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:3)
purpureusque colos conchyli iungitur uno corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam, non si Neptuni fluctu renovare operam des, non mare si totum velit eluere omnibus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 35:5)
Quem neque tueri contra nec adfari queas
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 55:3)
— Nam si a me regnum fortuna atque opes Eripere quivit, at virtutem nequiit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 57:3)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:3)
Nemo quisquam tam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 12:3)
Heu demens, nullum belli sentire fragorem, Tot mundi caruisse malis, praestare deorum Excepta quis morte potest?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:78)
Exstruitur, quod non aries impellere saevus, Quod non ulla queat violenti machina belli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION