라틴어 문장 검색

quis crederet umquam Aërias hominem carpere posse vias?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:40)
parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 2:4)
stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat, fulcra tenens laeva tristis acerna manu, nec torquem collo, nec habens crinale capillo, nec bene dispositas comptus, ut ante, comas, horrida pendebant molles super ora capilli, et visa est oculis horrida pinna meis, qualis in aeriae tergo solet esse columbae, tractatam multae quam tetigere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 35)
ecce domo patriaque carens oculisque meorum, naufragus in Getici litoris actus aquas, qua tamen inveni vultum diffundere causa possim, fortunae nec meminisse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 43)
corvus inauratum pedibus cratera recurvis tollit et aerium pervolat altus iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권158)
illic et cantant, quicquid didicere theatris, et iactant faciles ad sua verba manus et ducunt posito duras cratere choreas, cultaque diffusis saltat amica comis, cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi, et fortunatos obvia turba vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권350)
Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, dicitur in silvis occuluisse Iovem, huic fuit haedorum mater formosa duorum, inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, ubere, quod nutrix posset habere Iovis, lac dabat illa deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권65)
quaeque puer quondam primis diffuderat annis, promit fumoso condita vina cado.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권317)
Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 28:2)
Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis iussit et ambitae circumdare litora terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:2)
Caucasus ardet Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 18:6)
Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas seposuisse graves vacuumque agitasse remissos cum Iunone iocos et "maior vestra profecto est, quam quae contingit maribus" dixisse "voluptas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 35:1)
Hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa, quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro, Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis aerias ausus iactatis ire per auras, praeferrer cunctis certe gener.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 69:6)
Postquam epulis functi generosi munere Bacchi diffudere animos, cultusque genusque locorum quaerit Lyncides moresque animumque virorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 75:1)
Nec prius aerii cursus suppressit habenas, quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION