라틴어 문장 검색

Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:3)
Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 2:3)
communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 1:2)
Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:1)
Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 13:1)
Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri breuius, quia numquam in anticum statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:4)
Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 21:1)
Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cauus est, depressusque digitus sinum inuenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:1)
Tum medici digiti pollices linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admouendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 2:2)
quo fit, ut, qui nerui sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine uoluntate semen emittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 13장 1:3)
Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 1:2)
si in alterutrum latus, manus in contrarium [id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum] conuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 1:4)
Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem reuertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 18장 1:6)
At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 19장 1:1)
at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 19장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION