라틴어 문장 검색

nam mihi conciliat gratas impensius aures vel meritum belli vel Stilichonis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:11)
quodsi ardua Tiphyn navis ob innocuae meritum sic gloria vexit, quae tibi pro tanti pulso discrimine regni sufficient laudes, Stilicho?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:3)
o meritum nomen!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:251)
quis casum meritis adscribere talibus audet?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus34)
ambas ille quidem patrio complexus amore, sed merito pietas in te proclivior ibat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae68)
saepe duces meritis bello tribuere coronas:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae87)
gemino mox inde e germine duxit agmina commissosque labor sic gessit honores, ut semper merito princeps cum magna dedisset, deberet maiora tamen.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae97)
Quis non indomitam dirae torpedinis artem audiit et merito signatas nomine vires?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine1)
adde quod haec multis potuit contingere sedes, sed meriti tantum redeunt actusque priores commendat repetitus honos, virtusque reducit quos fortuna legit.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:75)
aut quando meritis maiora patebunt praemia?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:81)
discitur hinc nullos meritis obsistere casus:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:252)
iam natus adaequat te meritis et, quod magis est optabile, vincit subnixus Stilichone tuo, quem fratribus ipse discedens clipeum defensoremque dedisti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:270)
auget acus meritum picturatumque metallis vivit opus:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:352)
vicinos callida flores ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit nec credit, quod bruma rosas innoxia servet, quod gelidi rubeant alieno germine menses verna nec iratum timeant virgulta Booten.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:130)
Iam post edomitas Alpes defensaque regna Hesperiae merita complexus sede parentem auctior adiecto fulgebat sidere mundus, iamque tuis, Stilicho, Romana potentia curis et rerum commissus apex, tibi credita fratrum utraque maiestas geminaeque exercitus aulae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION