라틴어 문장 검색

tum demum philosophiae Aristotelis et Platonis, tanquam tabulae ex materia leviore et minus solida, per fluctus temporum servatae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:8)
Atque cogitet quis sobrie et diligenter, qualis sit ea via, quam in inquisitione et inventione alicujus rei homines adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:6)
Quod si quis ab officinis ad bibliothecas se converterit, et immensam, quam videmus, librorum varietatem in admiratione habuerit, is, examinatis et diligentius introspectis ipsorum librorum materiis et contentis, obstupescet certe in contrarium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 197:1)
Etiam philosophia, quae nunc in manibus est, in sinu suo posita quaedam fovet, aut placita, quibus (si diligentius inquiratur) hoc hominibus omnino persuaderi volunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:4)
in Aristotelis schola, per logicam, in Platonis schola, per theologiam naturalem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:2)
in secunda schola Platonis, Procli, et aliorum, per mathematicam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 230:3)
quod adhuc factum non est, nec tentatum certe, nisi tantummodo a Platone, qui ad excutiendas definitiones et ideas hac certe forma inductionis aliquatenus utitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:6)
Hoc autem perfici non potest, nisi facta mundi dissectione atque anatomia diligentissima.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:10)
At de aere concluso omnino diligentius inquirendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:2)
Circa hanc instantiam facienda est inquisitio diligentior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 118:1)
Etiam circa hanc instantiam diligentior facienda est inquisitio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:1)
Verum de his nulla est facta diligens inquisitio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:2)
24. In ignitis autem diversi sunt etiam gradus caloris, de quibus etiam non facta est diligens inquisitio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:1)
Itaque fiat diligens experimentum per baculum vel simile aliquid immissum in flammam, utrum ad latera flammae non uratur citius quam in medio flammae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:5)
Quicquid enim ostentat formam, eamque trudit, ut videatur occurrere intellectui, pro suspecto habendum est, et recurrendum ad exclusivam severam et diligentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION