라틴어 문장 검색

Cur hanc tibi, rector Olympi, Sollicitis visum mortalibus addere curam, Noscant venturas ut dira per omina clades?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:2)
Ergo ubi concipiunt, quantis sit cladibus orbi Constatura fides superum, ferale per urbem Iustitium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:8)
Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:50)
Tot simul infesto iuvenes occumbere leto, Saepe fames, pelagique furor, subitaeque ruinae, Aut coeli terraeque lues, aut bellica clades Numquam poena fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:88)
An placuit, ducibus scelerum populique furentis Cladibus immixtum, civile absolvere bellum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:10)
Procul hunc arcete furorem, O superi, motura Dahas ut clade Getasque, Securo me, Roma cadat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:45)
semperque potentes Detrahere in cladem fato damnata maritos, En nupsit tepido pellex Cornelia busto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:12)
Ille, dei quamvis cladem manesque minentur, Maior in arma ruit, certa cum mente malorum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:20)
Nulla tamen plures hoc edidit aequore clades, Quam pelago diversa lues.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:30)
Pro numine fata sinistro, Exigua requie tantas augentia clades!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:50)
Magna virtute merendum est, Caesar ut, amissis inter tot millia paucis, Hoc damnum clademque vocet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:60)
Curio fusas Ut vidit campis acies, et cernere tantas Permisit clades compressus sanguine pulvis, Non tulit adflictis animam producere rebus, Aut sperare fugam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:49)
Hic alitur sanguis terras fluxurus in omnes, Hic et Thessalicae clades, Libycaeque tenentur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:25)
Ire vel in clades properat, dum gaudia turbet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:12)
Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae Flesset, et infando pollutus sanguine Nilus Nobilius Phario gestasset rege cadaver:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION