라틴어 문장 검색

magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 542:1)
victor exercitus depopulatus Volscum agrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 630:3)
qui ubi venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 661:1)
agros nostros miliens depopulati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 45:2)
at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 142:1)
ab iis non urbes vi aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 273:2)
post principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 457:1)
persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum agrum depopulatus esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 25:1)
direptum oppidum atque incensum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 45:4)
capta quoque ac direpta eodem die castra Volscorum, praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 138:2)
ibi ex fuga dissipati locum quem tumultuario opere communirent capiunt ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 305:1)
sed postquam direptis ad Alliam castris victor Romanus aderat, id quoque munimentum relictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 306:1)
castra capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 337:2)
inclinavit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii provincia evenerat, cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines avectam et haud dubie iuventutem eius populi inter praedatores fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 197:1)
quos intra vallum egerat pavor - fuere autem ad triginta milia - omnes caesi, castra direpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 413:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION